monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 48, 16
Illud quoque in commentariolis meis eiusdem Apostoli carpitur, in quibus, dixi , 'Verum ne quis putet ex eo quod sequitur: ut vacetis orationi, et iterum ad idipsum revertimini , Apostolum hoc velle, et non propter maiorem ruinam concedere, statim infert, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. Pulchra nimirum indulgentia, et iterum revertimini ad idipsum. Quod erubescit suo vocare nomine: quod tentationi praefert Satanae, quod causam habet incontinentiam; laboramus quasi obscurum disserere, cum exposuerit se ipse qui scripsit? Hoc autem dico, inquit, iuxta indulgentiam, non secundum imperium. Et mussitamus adhuc nuptias non vocare indulgentiam; sed praeceptum: quasi non eodem modo, et secunda, et tertia matrimonia concedantur, et reliqua? Quid hic locutus sum, quod Apostolus non dixerit? Nimirum illud, Quod erubescit suo vocare nomine?' Ego arbitror quando dicit, ad idipsum, et rem ipsam tacet, non eum nominare palam coitum, sed verecunde ostendere. An quia sequitur, 'Quod tentationi praefert Satanae, quod habet causam incontinentiam?' Nonne alio verborum ordine idipsum est, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram? An quia dixi, 'Et mussitamus adhuc nuptias non vocare indulgentiam, sed praeceptum?' Quod si durum est, imputetur Apostolo, qui ait: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium; non mihi, qui excepto praepostero ordine, nec sensum, nec verba mutavi.